HOME CHAT NAB PRAYERS FORUMS COMMUNITY RCIA MAGAZINE CATECHISM LINKS CONTACT
 CATHOLIC ENCYCLOPEDIA  A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
 CATHOLIC SAINTS INDEX  A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
 CATHOLIC DICTIONARY  A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z


Home
 
Bible
 
Catechism
 
Chat
 
Catholic Encyclopedia
 
Church Fathers
 
Classics Library
 
Church Documents
 
Discussion
 
Mysticism
 
Prayer
 
Prayer Requests
 
RCIA
 
Vocations
 
Ray of Hope
 
Saints
 
Social Doctrine
 
Links
 
Contact
 







The Life And Writings Of Saint Patrick -Saint Patrick

Audite, omnes amantes Deum, sancta merita

Uiri in Christo beati Patricii Episcopi:

Quomodo bonum ob actum simulatur angelis,

Perfectamque propter uitam aequatur Apostolis.

Beata Christi custodit mandata in omnibus;

Cuius opera refulgent clara inter homines,

Sanctumque cuius sequuntur exemplum mirificum;

Unde et in celis Patrem magnificant Dominum.

Constans in Dei timore et fide immobilis,

Super quem edificatur ut Petrus Ecclesia;

Cuiusque Apostolatum a Deo sortitus est;

In cuius porta aduersus inferni non preualent.

Dominus illum elegit, ut doceret barbaras

Nationes; ut piscaret per doctrinae retia;

Ut de seculo credentes traheret ad gratiam,

Dominumque sequerentur sedem ad aetheriam.

Electa Christi talenta uendit euangelica,

Quae Hibernas inter gentes cum usuris exigit;

Nauigii huius laboris, tum operae, pretium,

Cum Christo regni celestis possessurus gaudium.

Fidelis Dei minister, insignisque nuntius,

Apostolicum exemplum formamque praebet bonis;

Qui tam uerbis quam et factis plebi praedicat Dei,

Ut quem dictis non conuertit, actu prouocet bono.

Gloriam habet cum Christo, honorem in seculo;

Qui ab omnibus ut Dei ueneratur angelus;

Quem Deus misit ut Paulum ad gentes Apostolum,

Ut hominibus ducatum praeberet regno Dei.

Humilis Dei ob metum spiritu et corpore,

Super quem bonum ob actum requiescit Dominus;

Cuiusque iusta in carne Christi portat stigmata;

In Cuius sola sustentans gloriatur in cruce.

Impiger credentes pascit dapibus celestibus,

Ne qui uidentur cum Christo in uia deficiant;

Quibus erogat, ut panes, uerba euangelica;

In cuius multiplicantur, ut manna, in manibus:

Kastam qui custodit carnem ob amorem Domini,

Quam carnem templum parauit Sanctoque Spiritui;

A Quo constanter cum mundis possidetur actibus,

Quam ut hostiam placentem uiuam offert Domino:

Lumenque mundi accensum ingens euangelicum,

In candelabro leuatum, toti fulgens seculo,

Ciuitas regis munita supra montem posita,

Copia in qua est multa quam Dominus possidet.

Maximus nanque in regno celorum uocabitur,

Qui quod uerbis docet sacris, factis adimplet bonis;

Bono precedit exemplo formamque fidelium,

Mundoque in corde habet ad Deum fiduciam.

Nomen Domini audenter annunciat gentibus,

Quibus lauacri salutis aeternam dat gratiam;

Pro quorum orat delictis ad Deum quotidie;

Pro quibus ut Deo dignas immolatque hostias.

Omnem pro Diuina lege mundi spernit gloriam,

Qui cuncta ad cuius mensam estimat ciscilia;

Nec ingruenti mouetur mundi huius fulmine,

Sed in aduersis laetatur, cum pro Christo patitur.

Pastor bonus ac fidelis gregis euangelici;

Quem Deus Dei elegit custodire populum,

Suamque pascere plebem Diuinis dogmatibus;

Pro qua ad Christi exemplum suam tradidit animam.

Quem pro meritis Saluator prouexit pontificem,

Ut in celesti moneret clericos militia;

Celestem quibus annonam erogat cum uestibus,

Quod in Diuinis impletur sacrisque affatibus.

Regis nuntius inuitans credentes ad nuptias;

Qui ornatur uestimento nuptiale indutus;

Qui celeste haurit uinum in uasis celestibus,

Propinansque Dei plebem spirituali poculo.

Sacrum inuenit tesaurum sacro in uolumine,

Saluatorisque in carne Dietatem preuidit;

Quem tesaurum emit sanctis perfectisque meritis;

Israel uocatur huius anima uidens Deum.

Testis Domini fidelis in lege catholica,

Cuius uerba sunt Diuinis condita oraculis;

Ne humane putrent carnes essaeque a uermibus,

Sed celeste salliuntur sapore ad uictimam.

Uerus cultor et insignis agri euangelici,

Cuius semina uidentur Christi euangelia;

Quae Diuinc serit ore in aures prudentium,

Quorumque corda ac mentes Sancto arat Spiritu.

Xps: illum sibi legit in terris uicarium,

Qui de gemino captiuos liberat seruitio;

Plerosque de seruitute quos redemit hominum,

Innumeros de Zabuli obsoluet dominio.

Ymnos cum Apocalipsi Psalmosque cantat Dei,

Quosque ad edificandum Dei tractat populum;

Quam legem in Trinitate sacri credit Nominis,

Tribusque Personis Unam docetque Substantiam.

Zona Domini precinctus diebus et noctibus,

Sine intermissione Deum orat Dominum;

Cuius ingentis laboris percepturus premium,

Cum Apostolis regnabit sanctus super Israel.

Audite omnes.

[In memoria eterna erit iustus;

Ab auditione mala non timebit.

Patricii laudes semper dicamus.

Ut nos cum illo defendat Deus.

Hibernenses omnes clamant ad te pueri,

Ueni, sancte Patricii, saluos nos facere.]






This file is licensed under the Creative Commons Attribution 2.0 Generic license. Attribution: Sicarr




Copyright ©1999-2018 e-Catholic2000.com