NOTE I. PAGE 33
TESTIMONIES OF THE FATHERS TO THE DOCTRINE THAT MARY IS THE SECOND EVE
{119} ST. JUSTIN:—[Huion Theou gegrammenon auton en tois apomnemoneumasi ton apostolon autou echontes, kai huion auton legontes, nenoekamen, kai pro panton poiematon apo tou patros dunamei autou kai boulei proelthonta ... kai dia tes parthenou anthropos [on] gegonenai, hina kai di’ hes hodou he apo tou opheos parakoe ten archen elabe, kai dia tautes tes hodou kai katalusin labei; parthenos gar ousa Eua kai aphthoros ton logon ton apo tou opheos sullabousa, parakoen kai thanaton eteke; pistin de kai charan labousa Maria he parthenos, euangelizomenou autei Gabriel angelou, hoti Pneuma Kuriou ep’ auten epeleusetai, &c. ... apekrinato, Genoito moi kata to rhema sou].—Tryph. 100.
2. Tertullian:— Ne mihi vacet incursus nominis Adæ, unde Christus Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit census homo ejus? Sed et hic ratio defendit, quod Deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam æmula operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum ædificatorium {120} mortis. In virginem æque introducendum erat Dei verbum extructorium vitæ; ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eundem sexum redigeretur in salutem. Crediderat Eva serpenti; credidit Maria Gabrieli; quod illa credendo deliquit, hæc credendo delevit.”—De Carn. Chr. 17.
3. St. Irenæus:—”Consequenter autem et Maria virgo obediens invenitur, dicens, Ecce ancilla tua, Domine, fiat mihi secundum verbum tuum. Eva vero inobediens: non obedivit enim, adhuc quum esset virgo. Quemadmodum illa, virum quidem habens Adam, virgo tamen adhuc existens (erant enim utrique nudi in Paradiso, et non confundebantur, quoniam, paullo ante facti, non intellectum habebant filiorum generationis; oportebat enim illos primo adolescere, dehinc sic multiplicari), inobediens facta, et sibi et universo generi humano causa facta est mortis: sic et Maria, habens prædestinatum virum, et tamen virgo, obediens, et sibi et universo generi humano causa facta est salutis. Et propter hoc Lex eam, quæ desponsata erat viro, licet virgo sit adhuc, uxorem ejus, qui desponsaverat, vocat; eam quæ est à Maria in Evam recirculationem significans: quia non aliter quod colligatum est solveretur, nisi ipsæ compagines alligationis reflectantur retrorsus; ut primæ conjunctiones solvantur per secundas, secundæ rursus liberent primas. Et evenit primam quidem compaginem à secundâ colligatione solvere, secundam vero colligationem primæ solutionis habere locum. Et propter hoc Dominus dicebat, primos quidem novissimos futuros, et novissimos primos. Et propheta autem hoc idem significat, dicens, ‘Pro patribus nati sunt tibi filii.’ ‘Primogenitus’ {121} enim ‘mortuorum’ natus Dominus et in sinum suum recipiens pristinos patres, regeneravit eos in vitam Dei, ipse initium viventium factus, quoniam Adam initium morientium factus est. Propter hoc et Lucas initium generationis a Domino inchoans, in Adam retulit, significans, quoniam non illi hunc, sed hic illos in Evangelium vitæ regeneravit. Sic autem et Evæ inobedientiæ nodus solutionem accepit per obedientiam Mariæ. Quod enim alligavit virgo Eva per incredulitatem, hoc virgo Maria solvit per fidem.”—S. Iren. contr. Hær. iii. 22.
“Quemadmodum enim illa per Angeli sermonem seducta est, ut effugeret Deum, prævaricata verbum ejus; ita et hæc per Angelicum sermonem evangelizata est, ut portaret Deum, obediens ejus verbo. Et si ea inobedierat Deo; sed hæc suasa est obedire Deo, uti Virginis Evæ Virgo Maria fieret advocata. Et quemadmodum adstrictum est morti genus humanum per Virginem, salvatur [solvatur] per Virginem, æqua lance disposita, virginalis inobedientia, per virginalem obedientiam.”—Ibid. v. 19.
4. St. Cyril:—[Dia parthenou tes Euas elthen ho thanatos, edei dia parthenou, mallon de ek parthenou, phanenai ten zoen; hina hosper ekeinen ophis epatesen, houto kai tauten Gabriel euangelisetai.]—Cat. xii. 1.
5. St. Ephrem.:—”Per Evam nempe decora et amabilis hominis gloria extincta est, quæ tamen rursus per Mariam refloruit”—Opp. Syr. ii. p. 318.
“Initio protoparentum delicto in omnes homines mors pertransiit; hodie vero per Mariam translati sumus de morte ad vitam. Initio serpens, Evæ auribus occupatis, inde virus in totum corpus dilatavit; hodie Maria {122} ex auribus perpetuæ felicitatis assertorem excepit. Quod ergo mortis fuit, simul et vitæ extitit instrumentum”—iii. p. 607.
6. ST. EPIPHANIUS:—[Aute estin he para men tei Euai semainomene di’ ainigmatos labousa to kaleisthai meter zonton ... kai en thauma hoti meta ten parabasin tauten ten megalen eschen eponumian. kai kata men to aistheton, ap’ ekeines tes Euas pasa ton anthropon he gennesis epi ges gegennetai; hode de alethos apo Marias aute he zoe toi kosmoi gegennetai; hina zonta gennesei, kai gennetai he Maria meter zonton; di’ ainugmatos oun he Maria meter zonton kekletai ... alla kai heteron peri touton dianoeisthai esti thaumaston, peri de tes Euas kai tes Marias. he men gar Eua prophasis genennetai thanatou tois anthropois; ... he de Maria prophasis zoes ... hina zoe anti thanatou gennetai, ekkleisasaton thanaton ton ek gunaikos palin ho dia gunaikos hemin zoe gegennemenos].—Hær. 78. 18.
7. St. Jerome:—”Postquam vero Virgo concepit in utero, et peperit nobis puerum ... soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam.”—Ep. 22. ad Eustochium, 21.
8. St. Augustine:—”Huc accedit magnum sacramentum, ut, quoniam per feminam nobis mors acciderat, vita nobis per feminam nasceretur: ut de utrâque naturâ, id est, femininâ et masculinâ, victus diabolus cruciaretur, quoniam de ambarum subversione lætabatur, cui parum fuerat ad pœnam si ambæ naturæ in nobis liberarentur, nisi etiam perambas liberaremur”.—De Agone Christ. 24.
9. St. Peter Chrysologus:—”Benedicta tu in mulieribus. Quia in quibus Eva maledicta puniebat viscera; tunc in illis gaudet, honoratur, suspicitur Maria benedicta. {123} Et facta est vera nunc mater viventium per gratiam quæ mater extitit morientium per naturam ... Quantus sit Deus satis ignorat ille, qui hujus Virginis mentem non stupet, animum non miratur: pavet cœlum, tremunt Angeli, creatura non sustinet, natura non sufficit, et una puella sic Deum in sui pectoris capit, recipit, oblectat hospitio, ut pacem terris, cœlis gloriam, salutem perditis, vitam mortuis, terrenis cum cœlestibus parentelam, ipsius Dei cum carne commercium, pro ipsa domus exigat pensione, pro ipsius uteri mercede conquirat, et impleat illud Prophetæ: Ecce hæreditas Domini, filii merces fructus ventris. Sed jam se concludat sermo ut de partur Virginis, donante Deo, et indulgente tempore, gratius proloquamur.”—Serm. 140.
10. St. Fulgentius:—”In primi hominis conjuge, nequitia diaboli seductam depravavit mentem: in secundi autem hominis matre, gratia Dei et mentem integram servavit, et carnem: menti contulit firmissimam fidem, carni abstulit omnino libidinem. Quoniam igitur miserabiliter pro peccato damnatus est homo, ideo sine peccato mirabiliter natus est Deus homo.”—Serm. ii.
“Venite, virgines, ad virginem; venite, concipientes, ad concipientem; venite, parturientes, ad parturientem; venite, matres, ad matrem; venite, lactantes, ad lactantem; venite, juvenculæ, ad juvenculam. Ideo omnes istos cursus naturæ virgo Maria in Domino nostro Jesu Christo suscepit, ut omnibus ad se confugientibus fœminis subveniret, et sic restauraret omne genus fœminarum ad se advenientium nova Eva servando virginitatem, sicut omne genus virorum Adam novus recuperat dominus Jesus Christus.”—Ibid. iii. {124}
I have omitted, among the instances of the comparison of Eve with Mary, the passage at the end of the Epistle to Diognetus, a testimony which would be most important from the great antiquity of that work, from the religious beauty of its composition, and the stress laid upon it by Protestants. But I cannot construe it satisfactorily as it stands in the received text. Should not the semicolon be placed after [phtheiretai], not, as in the editions, after [pisteuetai]? thus:—[hon ophis ouch aptetai oude plane sunchorizetai, oude Eua phtheiretai; alla parthenos pisteuetai, kai soterion deiknutai, kai apostoloi k.t.l.] {125}